Liber Isaiae Prophetae*

Caput 38: Versus 1

In diebus illis aegrotavit.HIER.Quia de victoria dignas Deo grates non retulit, sed in superbia evanuit, sicut Regum et Paralipomenorum liber aperit; unde: Quem Deus diligit, corripit, ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos.Morieris tu.Cui simile:Ninive subvertetur:et multa sub comminatione praedicta, nec impleta; non Deo mutante sententiam, sed provocante nos ad sui notitiam. Dominus enim patiens est super malitia.
(* Traductions européennes)